- CORAN seu ALCORAN
- CORAN, seu ALCORANvox Arabica, liber impieratis Muhammedicae, a Kara, i. e. legere vel colligere: a collectione videl. suratarum seu capitum, quae comprehendit; sicut et Furcan cum vocant, quod in capita illa, variasque partes sit divisus. Eius originem a Deo atcessunt Muhammedani, a quo caelitus in Muhammedem dormientem haec scriptura delapsa sit. Aliis illam non nisi post mortem eius, ex chartis illius domi inventis in hanc formam redactam, dicentibus. Certe nomina successorum et discipulorum Muhammedis, de Alcorani coagmentatione ac expositione dissidentium a se invicem accurate commemorat Ricoldus Arabs Christianus, Confut. legis Saracen. c. 13. Nempe Muhammedi in Regno successit Abubecar, indignante Hali, qui ad suum modum Alcoranum construxit, alium postmodum edidit Eleage filius Nizef, alios alii; additis detractisque verbis, pro cuiusque arbitrio, et collectoribus mire inter se altercantibus. Imo de Alcorano dissentiendi finis non fuit, usque ad tempus Merpan sil. Elezen, qui Alcoranum hodiernum, reliquis omnibus, quotquot haberi poterant, combustis, composuit. Manent tamen circa expositionem eius hodieque rixae acerrimae, discordantibus Orientalibus ab Occidentalibus, et rursus utrisque inter sese. De Arabico in Latium indigestum hoc chaos transtulit Rob. Retenensis Anglus, iussu Petri Abbatis Cluniac. A. C. 1143. qui translationem misit ad Bernardum Abbatem Clarae Vallis, hortatus eum, ut contra Muhammedicos errores scriberet. Dividitur autem in Capita, seu Suratas aut Azoaras, uti Erpenius vocat, Annotat. suis in Hist. Iosephi Alcovan. ipsarum vero Suratarum aliae inscribuntur Meccenses, quas nimir. discipulis suis tradidit Muhammedes in urbe Mecca, celeberrimo Arabiae Emporio, ante suam inde fugam: aliae Medinenses, quas composuit in oppid. Iatsrib, ad quod Muhammedes consugit, ubi etiam sepultus est; cum Fatema filia, et aliquot suis Successoribus. Impia dogmata librô contenta quod attinet, vide de iis erudite disserentem Io. Forbesium, Instrnction. Historico-Theolog. l. 4. c. 4. et seqq. ut et ubi de Alcorano.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.